To Leonora,1 Singing in Rome. Angelus unicuique suus (sic credite gentes)
Obtigit aethereis ales ab ordinibus.
Quid mirum? Leonora tibi si gloria major,
Nam tua praesentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia coeli
Pertua secreto guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda
Sensim immortali assuescere posse sono.
Quod si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,
In te una loquitur, caetera mutus habet.

To Leonora,1 Singing in Rome. by John Milton